658. Cicada et Asinus Asinus, cicadae cantus dulcedine captus, interrogavit eam quibus alimentis uteretur ut vocem ita suavem haberet. “Aer et ros,” respondit cicada, “sunt alimenta mihi.” Quae cum audisset asinus, artem se invenisse credens, qua similem vocem cicadae nancisceretur, rictu aperto captavit auram, ut qui rore ali cuperet, usque dum fame consecutus periit.