657. Cicada et Hirundo Cicada, dum sonis raucis cuncta replet, auribus omnium patulis bene esse putat, sed hirundinis garrientis vocem ferre non potest. Conviciatur nimisque loquacem et praeter modum garrulam vocat. Illa sic convicium refellit, “Tu mihi loquacitatem exprobras et garrulitatem - tu, quae hominibus et avibus et pecudibus fastidium creare soles per totam diem ista tua voce stridula? Memor hoc retine: stultum est ea obiicere quae maxime peccas.”