656. Cicada et Noctua Cicada acerbum convicium noctuae faciebat, quae solita est victum in tenebris quaerere et interdiu cavo ramo somnum capere. Cicada rogata est ut taceret, sed multo validius clamare occepit. Rursus admota prece, magis accensa est. Noctua, ut vidit sibi nullum auxilium esse et verba sua contemni, hac fallacia garrulam adgressa est: “Quia me dormire non sinunt cantus tui, quos putes citharam Apollinis sonare, mihi animus est nectar potare, quod Pallas nuper donavit. Si non fastidis, veni; una bibamus.” Cicada, quae siti arebat, simul vocem suam laudari gaudebat, cupide advolavit. Noctua, cavo obsepto, cicadam trepidantem consectata est et leto dedit. Sic, quod viva negarat, tribuit mortua.