655. Cicada et Auceps Auceps, audita cicada, magnam aliquam praedam capturum se speravit, quam, cum forte praeteriret, aestimabat ex cantu. Sed cum arte adhibita cepisset, nihil quidem praeter cicadae cantum reportavit. Tunc itaque opinionem incusavit, quod mendax multis in rebus ferret iudicium.