654. Cicada et Vulpes Cicada procera quadam in arbore canebat. Vulpes, eam devorare cupiens, ut capere posset, huiusmodi dolum commenta est. Stans ex adverso atque eius vocis suavitatem simulans admirari, eam ut descenderet hortabatur, aiens optare se, quantum sit animal illud quod tam sonoram vocem emitteret, propius videre. Illa, dolum suspicata, “Heus tu, falleris,” ait, “si me descensuram putas. Ex quo enim vulpino in stercore cicadae alas esse vidi, a vulpibus caveo.” Prudentes homines aliorum calamitates cautos faciunt.