653. Formicae et Sus Formicae per totam aestatem et autumnum sollicite laborant et colligunt in acervum suum grana et alia, unde vivere possint in hieme. Et, cum totum compleverint, venit sus cum porcellis suis et, acervum aperiens, quidquid congregatum est dissipat et consumit. Sic est de avaris quod, cum omnia congregaverint, supervenit hiems, id est mors, et omnia dissipat et consumit.