652. Formicae et Cicada Formicae fruges per hiemem humectatas siccabant. Has adit cicada, esuriens, et rogat paululum cibi ut sibi impertiant. Cui illae, “Aestate,” inquiunt, “quaerere te oportuit.” “Non vacabat,” inquit cicada. “Quid faciebas igitur?” “Cantationibus operam dabam,” inquit. Tum illae, “Si cecinisti,” inquiunt, “aestate, hieme saltato.”