650. Formica Transformata Quae nunc formica est, dicitur homo fuisse agricola, assuetus furari et clam surripere vicinorum messes et sata. Unde indignati, Dii eum in hanc bestiolae naturam transformarint, quae, inveteratae consuetudinis haud oblita, formam hominis, non mores suos, exuerit. Ut antea, huc et illuc per campos excurrit, furtim grana suffuratura vicinorum. Adeo Naturam et mores suos dediscere difficile est.