649. Formicae Duae Formicae duae commode vitam sustinebant, cibos viles parabilesque adhibere contentae. At una quondam, taedio affecta sortisque melioris appetens, domo discedere coepit, dum perveniret denique in quoddam horreum, bellariorum omni copia refertum. “O Iuppiter hospitalis,” ait, “bonum quod mihi venit hodie, perpetuum facias, precor!” Dulcem dapem eligit et, opipare pransa, ad pauperem cellam redit. In boni partem invitat sociam; illa vero pertinax repugnat et inquit, “O soror, cum nunc satis bene mihi sit, distrahi periculosum iudico.” Sed altera, nil iam cupiens nisi degustatas semel delicias, saepissime horreum revisit, gulae intemperanti obsequens; sic vitam dum sibi vult reddere iucundiorem, multo breviorem efficit. Soror funus miserae bestiolae curat, maesta quidem, sed sano corpusculo vigens.