647. Formica et Gallina Gallina, dum campos perambulat suis pullis comitata, in formicas incidit. “Huc, huc adeste,” clamat; “comedite! Ista bestiolarum natio vobis dapem praebet optimam.” Hi iussa matris ore strenuo peragunt, neque illa escam dulcem carpere negligit. At interea cogitatio tristis subit, quae talibus querelis mox effunditur, “Vos educo, o miselli, et alimentis exquisitioribus expleo, ut herus avidus bene saginatos voret! Heu ventres flagitiosi! Heu gula! Heu scelus! Tam formosas alites coqui! Tam innocentes victimas iugulari!” Formica, ab alto ramo arboris proximae, quae huc se receperat ut necem evitaret, gallinam querentem audiit et “Quaenam est,” inquit, “ista impudentia, quod tam severe nunc expostulas de hominum crudelitate, cum tu ipsa crudelior deleas prandio uno gentem universam?” Qui alios damnare vult, se inspiciat prius.