646. Formica et Columba Formica, sitiens, cum ad fontem descendisset ut biberet, in aquam cecidit nec multum abfuit quin misera periret. Columba quaedam, in arbore sedens, misericordia tacta, ramulum in aquam iniecit. Hunc assecuta est formica, eique innatans, mortem effugit. Paulo post adfuit auceps, qui columbae insidiabatur. Formica, ut piae columbae opem ferret, ad aucupem arrepsit et tam vehementer eum momordit ut harundines prae dolore abiiceret. Columba, strepitu harundinum territa, avolavit ac periculum incolumis evasit. Iuva et iuvabere; raro beneficium perit.