645. Cocleae et Puer Torrebat puer rusticus cocleas quibus, ad prunas stridentibus, “Sceleratae,” inquit, “animantes, potestis canere, cum urantur domus vestrae?”