644. Coclea et Simia Coclea repperit speculum, quod, dum nimium fulgere vidisset, adamavit et, statim ascendens super eius orbem, coepit eum delingere. Nil vero speculo visa est contulisse, nisi ut splendorem salivis vel sordibus pollueret. Simia invenit speculum taliter inquinatum et ait, “Qui talibus se calcari permittunt, talia sustinere merentur.”