643. Coclea et Canis Canis, cum forte cocleam offendisset, ovum esse ratus, magno oris hiatu avidissime eam devoravit. Ilibus autem graviter dolentibus, exclamabat, “Ah! Meritas luo stultitiae poenas, qui omnia rotunda credidi esse ova.”