642. Coclea et Gallus Gallus, dum ad arboris excelsae culmen volitando se tollere nititur nec potest, attonitus cocleam huc pervenisse videt. Scire autem discupit et rogat quonam modo id efficere pennis carenti licuerit. “Quid tum,” inquit illa, “si volare nescio? Adrependi artem, magis utilem, calleo.”