641. Coclea et Iuppiter Cum Iuppiter ab exordio mundi singulis animalibus munera quae petiissent elargiretur, coclea ab eo petiit ut domum suam posset circumferre. Interrogata a Iove quare tale ab eo munus exposceret, quod illi grave et molestum futurum erat, “Malo,” inquit, “tam grave onus perpetuo ferre quam, cum mihi libuerit, malum vicinum non posse vitare.”