639. Testudo et Vulpes, Certantes Suscepto cursus certamine inter vulpem et testudinem, dicitur testudo se caudae vulpinae implicuisse et ita hanc a currente vulpe raptatam fuisse ad locum praefinitum, a quo cum proxime abesset vulpes, respexisse fertur et per iocum dixisse non se putasse tam celerem esse testudinem, cum illa de cauda ad signum conversa arrepere perrexit et, non animadvertente vulpecula, illud tenuit. Docet fabula ingenium viribus praestare.