638. Testudo et Aquila, Certantes Certamen inire voluit testudo reptilis cum aquila velocissima. Locus designatus est et, qui spatio trium dierum ad propositum locum prius venerat, victor salutaretur. Aquila tardigradam contempsit testudinem, autumans se alarum impetu posse brevissime ad locum avolare. Negligens igitur secessit, aliis intenta, sed testudo indefatigabili labore et sollertia infra tempus et ante aquilam arrepsit ad locum et omnium calculis victor evasit. Fabula docet quod nil tam arduum, quod non sollertia et sudore attingatur.