637. Testudo et Lepus, Certantes Occurrit aliquando in via lepus testudini; cumque confabularentur, coepit ille testudini exprobrare pedes lentumque gressum irridere et se celeritatemque suam mirum quantum efferre. Quod testudo aegre audiens et ferens, leporem provocavit ad cursum. Consentit lepus, certus (ut putabat) victoriae. Diem statuunt; arbitrum eligunt vulpem, animalium sagacissimum, quae spatium et metas praefiniat. Testudo, nulla interposita mora, iter arripit, perdia et pernox ambulat, et ad locum prior pervenit, cum interim, spreto aemulo, lepus pedibus suis fidens tempus terit, cursu reparaturus moras. Sed frustra, nam brevi tempore iter dimensus reperit testudinem, loci et pugnae victricem. Ex quo constat plus saepenumero studio ac diligentia rex maximas perfici quam viribus.