634. Testudo et Lacerta Lacerta testudini aiebat, “Me miseret tui, quae, quocumque vadere libeat, ipsa cogaris domum tuam tecum ferre.” Illa inquit, “Quod utile, non grave est onus.”