633. Testudo et Iuppiter Iuppiter, nuptias celebrans, animalia omnia convivio excipiebat. Cum vero sola testudo nimis sero adventasset, Iuppiter, tarditatis causam ignorans, testudinem rogavit quam ob rem cum ceteris ad epulum tempestive non convenisset. Illa autem respondit, “Dilecta domus, optima domus.” Deus, ira percitus, eam ad domum continuo suis humeris circumferendam damnavit.