632. Salamandra et Musca Salamandra, animal venenosum, cum semel esset in igne ubi aurum excoquebatur, loquitur ad muscam, dicens, “Cur angustia et periculo victum tuum adquiris? Venias ad me; dabo tibi aurum in abundantia ut victum habeas sine labore.” Musca vero, adquiescens, in medias flammas propter aurum se iniecit, et combusta est.