631. Draco in Laci Fundo Homo prae magno timore unicornis fugiebat. Incidit in quendam lacum; erat in ripa arbor magna in qua se appendit, duos ramos ipsius tenens, et pedes posuit in alio ramo. Erantque ibi quattuor serpentes circa lacum et, respiciens ad fundum, vidit draconem os apertum habentem. Iterum vidit duos mures, unum album et alterum nigrum, comedentes radices arboris super quam stabat. Hiis stupefactus, quaerebat qualiter de tantis malis liberari posset. Aspiciens sursum, vidit mel defluens a summitate arboris. De melle gustans, oblitus est salutis suae et non est recordatus unicornis nec quattuor serpentum nec duorum murium comedentium radices arboris et quod, postquam comederint eas, cadet arbor et ipse cadet in gutture draconis, sed perseverans in mellis dulcedine perditus fuit.