630. Draco et Aquila Draco et aquila, convoluti inter se, pugnabant. Et quidem draco cum ligatam detineret aquilam, videns id rusticus, soluta draconis spira, liberam dimisit aquilam. Quare iratus draco, venenum immisit in servantis potum. Hausturo vero, quod ignoraret, rustico advolans, aquila ex eius manibus calicem decussit. Eos qui bene alicui faciunt, manent gratiae.