629. Draco, Villanus, et Vulpes Iudex Draco morabatur in flumine, sed fluvius minuens dimitteret illum in arena sicca. Transienti villano draco ait, “Si me ad domum meam reduxeris, aurum accipies.” Tunc villanus ligavit draconem et posuit eum super asinum et reportavit ad cubile. Cum solvisset de vinculis, draco ait, “Comedam te, quia famem habeo.” Et villanus respondit, “Vis tu ergo mala pro bonis reddere?” Vulpes autem audivit illos litigantes et ait, “Modo ergo ostende mihi quomodo ligasti eum, et postea vos iudicabo.” Tunc villanus coepit ligare draconem; vulpes autem dicebat draconi, “Ligavit te ita fortiter villanus?” Et draco ait, “Ita, domina mea.” Et vulpes villano ait, “Vade et impone eum super asinum et reporta eum ibi, unde assumpsisti. Et ibi dimitte eum ligatum, ita ut est.”