626. Draco Beneficii Memor Puer draconem parvulum emebat magnaque eum cura educabat. Cumque crevisset, loquebatur, quasi cum intellegente, ludens ac dormiens cum ipso. Cum vero ad ingentem magnitudinem draco pervenisset, in solitudinem a civibus est dimissus. Post cum puer, adolescens factus, reversus a spectaculo quodam cum aliquibus aequalibus, in latrones incidisset et clamorem extulisset, ecce draco praesto est, et alios interimit, ipsum vero salvum conservat.