624. Anguilla et Serpens Anguilla interrogabat serpentem quare, cum similes essent atque cognati, homines tamen se, potius quam illum, insequerentur. Cui serpens “Quia rarus,” inquit, “me laedit impune.”