623. Vipera et Auceps Venator quidam, sumpto visco et harundinibus, venatum exiit. Cum autem turdum procera in arbore considentem vidisset, calamis inter se in longitudinem iunctis, oculos ad eum levabat, ipsum capere exoptans. Interim vero contigit ut viperam, sub pedibus iacentem, nescius premeret. Quae cum exasperata ipsum mormordisset, iamiam ille deficiens, “Me miserum,” inquit, “qui cum alium venari vellem, ab alio ad mortem raptus sum.”