622. Vipera et Viator Vir quidam, hiberno tempore iter habens, cum viperam prae gelu morientem vidisset, misericordia motus, eam sustulit suoque in sinu refovit. Ea vero dum frigore detinebatur, quiete ac pacate se gessit. At postquam demum calefacta fuit, illico viatoris ventrem momordit. Is itaque, iamiam moriturus, “Merito quidem haec patior,” inquit, “quid enim hanc pereuntem curavi, quam etiam bene valentem interficere oportebat?”