621. Anguis et Milvus Milvus raptum anguem, in altum volans, ferebat. At ille, repente conversus ipsumque morsu feriens, illico interfecit. Quapropter anguis morienti milvo aiebat, “Quid tam stultus fuisti ut eos laedere ac ad mortem rapere velles, qui nullam tibi iniuriam intulere? En ut merito eadem refers quae mihi facere parabas.”