619. Serpens et Filius Rustici Dicitur quod serpens punxit filium rustici, cingendo, et mortuus est. Venit ergo rusticus et, filium mortuum videns, accepit baculum ut serpentem occideret. Et, cum serpens intraret foramen, percussit eum et abscidit ei caudam. Postea dixit rusticus, “Quod factum est, factum est et factum sit; remitto tibi mortem filii mei. Veni ergo; faciamus pacem.” Respondit serpens, “Donec tu sepulturam filii tui et ego caudam amissam videmus, tunc pacem habere non poterimus.” Ita illi, qui patiuntur malum ab aliquo vel faciunt, alter in altero confidere non possunt.