618. Serpens et Rosa Serpens erat qui ferebat pulchram rosam in ore. Quidam, attendens tantam rosae pulchritudinem, coepit eam palpare et odorem cum naso attrahere. Et, quia venenum non attendit, infestus veneno periit. Ita adulator pulchra verba habet exterius, sed latet venenum interius.