617. Serpens et Vespa Vespa, in serpentis capite olim insidens continuisque aculei sui ictibus feriens, atrociter ipsum vexabat. Serpens itaque, magnis doloribus excruciatus, cum eam nec ulcisci nec a se removere ullo modo posset, forte plaustrum multis lignis onustum cum vidisset, suum caput ultro rotae supposuit, “Moriamur,” aiens, “sed cum hoste moriamur.” Atque ita una cum vespa exstinctus est.