616. Serpens et Feles Serpens et feles in quadam domo pugnabant. Inquilini itaque mures, qui ab utrisque continuo devorabantur, ubi decertantes eos videre, cavis illico exiere suis. Ipsi vero simul ac mures videre, iris sepositis proeliisque dimissis, omnes in illos conversi sunt.