615. Serpens et Filius Eius Serpens filium monebat ut sibi adesset dum in alium serpentem rueret ac mordicus corriperet et glutiret. “Facinus tam nefarium, pater,” inquit, “tune ut perpetres? De gente nostra is unus est.” “Tace, inepte, tace; sic agere expedit. Serpens enim, si serpentem non devoret, draco non fit.” Fabula ad hos potentes pertinet, qui crescere solent ex alienis cladibus.