614. Serpens Calcata et Apollo Serpens, cum humi reperet, multorum pedibus calcata erat. Accessit supplex fanum Apollinis; quam simulatque conspexit Deus, “Si primum statim,” inquit, “qui te calcaret, perdidisses, non ausus fuisset alter.”