612. Bufo et Rana Bufo, qui habitat in terra, rogavit ranam, quae habitat in flumine, quod daret ei de aqua ad potandum. Ait rana, “Placet,” et dedit ei quantum volebat. Rana esuriens rogavit quod daret ei de terra. Respondit bufo, “Certe nihil dabo, quia ego ipse, timens ne deficiat, non comedo ad sufficientiam.” Sic sunt plerique in tantum tenaces, quod exspectant quod panes sint muscidi, bacones rancidi, pastilli sint putridi; nec possunt manducare nec pro Deo dare; timent quod terra eis deficiat.