611. Ranae Duae et Puteus Ranae duae in palude quadam degebant. Aestivis autem diebus cum arefacta palus esset, ea relicta, sibi aliam quaesiverunt. Nec longius progressae, profundum puteum invenere. Altera itaque, ut eo una descenderent, proponebat; sed altera “Verum,” inquit, “si hic etiam aqua defecerit, quonam pacto remeare poterimus?”