610. Ranae Duae Vicinae Ranae duae vicina loca incolebant, altera paludem profundam, altera lacunulam iuxta viam in qua modicum aquae substiterat. Tum illa paludis inhabitatrix hortabatur alteram ad se ut commigraret, ubi multo tutiorem vitam degere liceret. Haec vero negabat se posse avelli a consueto domicilio atque loco. Paulo post, eam nihil metuentem plaustri rotae contriverunt.