607. Ranae et Sol Ranae laetabantur cum nuntiatum esset Solem uxorem duxisse. Sed una, ceteris prudentior, “O vos stolidos,” inquit, “nonne meministis quantopere vos saepe unius Solis aestus excruciet? Quid igitur fiet, cum liberos etiam procreaverit?”