606. Ranae et Puer Lascivus puer, ad stagnum conspicatus ranas exerentes capitula de aquis, per lusum saxis illas appetebat deque illis iugulabat multas. Tum una, “Iste quidem puer,” inquit, “ut videtis, ludit; nostrae autem sorores moriuntur.”