605. Ranae et Iuppiter Ranae olim clamore magno regem petierunt a Iove. Ridet Pater Deorum atque magnum truncum e caelo in paludem deiicit. Subito motu aquarum sonoque perterritae, mergunt et latent in limo. Forte una profert e stagno caput et, explorato rege, cunctas evocat. Illae, timore posito, adnatant; mox petulans turba in truncum insilit. Alium regem postulant, quoniam inutilis esset qui fuerat datus. Tum Iuppiter misit ciconiam. Ea uno die magnum ranarum numerum dilacerat, iugulat, vivas alias devorat. Reliquae, mersae, lugent, flent, orant ut ab hac calamitate liberentur. Sed Deum non movent querelae ac lacrimae. “Benignum,” inquit, “et placidum regem non tulistis; iam ferum et barbarum fertote!” Minus perferte, maius ne veniat malum.