600. Rana et Leo Ranam magna vi crocitantem cum leo olim audisset, ad eam vocem protinus sese convertit, magnum aliquod animal esse arbitratus. Paulisper itaque cum substitisset, ubi illam ex palude prodeuntem adspexit, accedens illico proculcavit, haec intra se aiens, “Neminem, re nondum perspecta, vox audita conturbet; nec quispiam, antequam viderit, ab ullo deterreatur.”