599. Rana et Bos Rana, cupida aequandi bovem, se distendebat. Filius hortabatur matrem coepto desistere, dicens nihil enim esse ranam ad bovem. Illa autem, posthabito consilio, secundum intumuit. Clamitat natus, “Crepes licet, mater, bovem numquam vinces.” Tertium autem cum intumuisset, crepuit.