598. Delphini et Balaenae Delphini et balaenae inter se pugnabant. Pugna vero cum magis magisque incalesceret, pisciculus quidam caput extulit undis eosque reconciliare inter sese conabatur. At quidam ex delphinis eum interpellans, “Profecto,” inquit, “tolerabilius est nobis mutuis vulneribus occumbere quam te pacis auctorem habere.”