595. Delphinus et Pisciculus Persequebatur pisciculum delphinus. Hunc ut vitaret, pisciculus ad rupem confugit. Quem ut captaret, delphinus tam violento sequebatur impetu ut arenis illideret et, haerens, morti succumberet. Quod cum vidisset pisciculus, sibi paululum consolatus est, moribundulus, inquiens, “Dulcior mihi profecto mea mors futura est, quod prius auctorem meae mortis defunctum prae oculis viderim.”