593. Ostrea et Litigatores Viatores duo quondam in litore ostream invenerunt. Quam cum oculis iam vorarent digitisque in vicem sibi monstrarent, ortum est certamen. Alterum enim, dum ad praedam capiendam se demittit, detrusit alter, et his quidem verbis, “Quam qui primus vidit,” inquit, “is profecto edet; alter testis erit.” Tum ille, “Quod si,” inquit, “ita res diiudicanda est, dis gratias ago, quod optimus mihi oculus est.” “Ne mihi quidem pessimus; peream, nisi hanc ante vidi quam tu.” “Tu quidem oculo, ego naribus eam sensi.” Haec cum ita agerent, adest tertius, quem arbitrum fecerunt. Is igitur ostream primum aperuit, tum, spectantibus illis, gravis ac severus absorbuit. Pransus inde, “Iudices,” inquit, “utrique vestrum testam sine impensa attribuunt. Proinde in gratiam reducti domum suam uterque redeatis.”