591. Ostreum et Aquae Gutta Tenuis gutta, cum in vastos ponti sinus devolveretur, ab aethere alto cadens, “Heu, ego tantula,” inquit, “quid voragini tantae prodesse possum, primo fluctu scilicet exhaurienda et funditus interitura?” Dum gutta sic misella sortem suam deprimit, ostreum, ore patulo dehiscens, summis undis emergit et hanc delapsam excipit, penitus recondit, et induratam perficit. Quae gutta fuerat, exstitit demum unio, ac deinde ad illud honoris fastigium evectus est ut regis caput ornaret. Qui se fatentur humiles, extollit Deus.