590. Ostreum et Mus Mus, penus regnator et mensae herilis arrosor, ostrea vidit, labris summis hiulca. Quibus teneram barbam suam apponens, mus falsa ossa momordit. Ast tacta, repente domum clauserunt et furem tenuerunt, carcere taetro deprensum, qui semet dederat in tumulum obscurum.