589. Cancri et Asinus Asinus, cadens in lutum, coepit eiulans clamare pro eo quod non poterat egredi. Cui cancri dixerunt, “Quare plangis? Cum nos, qui longe ante cecidimus in lutum, minime plangamus.”